monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 3, V.Qua contra Athanasium gesta sint, et quomodo confugerit ad principem. <<<     >>> VII.Epistula Constantini evocantis episcopos, ut Athanasii causas ipse cognosceret.

Cassiodorus, 3, CAPUT VI.Quomodo sit Arius ab exsilio revocatus, et qualem libellum dederit Constantino, et de fraudibus Arianorum.

1 Imperator interea Arium de exsilio revocavit, iussitque ut quod de Deo crederet, scriptura currente proferret. Tunc ille novitatem nominum quam prius adinvenerat declinans, aliam explanationem contexuit, simplicibus verbis eam et divina lectione confirmans, iusiurandum quoque praebuit ita se credere, et haec etiam mente sapere, nihilque aliter intelligere. Textus enim eius expositionis huiusmodi est.
2 Piissimo et Deo amantissimo Domino nostro imperatori Constantino Arius et Euzoius presbyteri.
3 Sicut praecepit Deo amabilis pietas tua, domme imperator, exponimus nostram fidem, et scriptis profitemur coram Deo sic credere et nos, et omnes qui nobiscum sunt, sicuti subiectum est. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et Dominum Iesum Christum Filium eius, qui ex eo ante omnia saecula natus est, Deum Verbum, per quem omnia facta sunt, quae in coelis, et quae in terra, qui venit, et carnem assumpsit, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelos, et iterum venturus est iudicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum, et carnis resurrectionem, et vitam futuri saeculi, et in regnum coelorum, et in unam sanctam catholicam Dei Ecclesiam, quae a finibus usque ad fines est.
4 Hanc autem fidem percepimus ex sanctis Evangeliis, dicente Domino discipulis suis: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Si autem non haec ita credimus atque suscipimus, vere Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, sicut omnis catholica Ecclesia, et sanctae edocent Scripturae, quas per omnia sequimur, iudex noster erit Deus et nunc et in futuro die. Quapropter tuam pietatem rogamus, Deo amabilis imperator, ut dum ecclesiastici sumus, et fidem et sensum Ecclesiae sanctarumque Scripturarum habemus, uniri nos per pacificam et Dei cultricem pietatem tuam matri nostrae Ecclesiae iubeatis, quaestionibus utique et superfluitatibus inquisitionum sublatis; ut et nos, et sancta Ecclesia ad invicem pacificati, solemnes orationes pro pacifico pioque imperio, et omni tuo genere omnes communiter celebremus.
5 Hanc fidei expositionem alii quidem dicebant artificiose compositam; ut videretur princeps placari sermonibus, et ita Arii dogmatibus circumferri; quatenus per expositionem ei fiducia praeberetur, et utrumque haberet intellectum. Arbitratus autem imperator Arium et Euzoium similia credere his qui in Nicaea convenerant, valde gavisus est.
6 Non tamen sibimet persuasit ut eos in Ecclesiae communionem susciperet ante iudicium atque probationem congruarum personarum secundum Ecclesiae legem; sed destinavit eos ad episcopos tunc Hierosolymis congregatos, scribens ut fidem eorum expositionis examinarent, et clementem super eis deberent proferre sententiam; sive recte credentes invidiae gratia essent iniustitiam passi, seu dum non haberent unde iudices suos culpare peterent, per poenitentiam revocarentur.
7 Porro sumpta occasione, fautores Arii per scripta imperatoris eos in communionem susceperunt. Et cum hoc fecissent, ipsi imperatori rescripserunt, et Ecclesiae Alexandrinae, et in Aegyptum, et Thebaidam, et Libyam, episcopis universis et clericis praecipientes ut eos alacriter susciperent, imperatore testante rectam eorum esse fidem, quam etiam propriae epistulae subiecerunt. Haec quidem in Hierosolymis gesta noscuntur. [SOZOMEN., lib. II c. 26. Edit. Christ. Vales. c. 27, p. 484.]
8 Athanasius autem fugiens de Tyro, Constantinopolim venit, et quae passus est adito imperatore narravit: petens ut quae in Tyro fuerant gesta, examinarentur sub eius quoque praesentia. Porro Constantinus imperator rationabilem petitionem eius iudicans, haec scripsit episcopis qui in Tyro convenerant. [SOZOMEN., lib. II, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 486.]
Cassiodorus HOME

bav823.107 bav824.81 bnf1603.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik